- SATUM
- SATUMaridorum mensura, in Palaestina, quae secundum Zachariam Chrysopolis Episcopum in Comment. Euang. c. 74. continebat modium cum dimidio: alii tamen unum modium capere existimant. Syriaca vox est Saatto; et occurrit Numer. c. 5. v. 15. 1. Regum c. 25. v. 18. 2. Paralip. c. 2. v. 20. Matth. c. 13. v. 33. Lucae c. 3. v. 21. Ioanni de Ianua, Genus est mensurae, iuxta morem provinciae Palaestinae, unum dimidium modium capiems: cuius nomen ex Hebraeo scrmone tractum est. Satum vero apud eos nominatur sumptio vel elevatio: eo quod, qui metitur, eandem mensuram sumat et levet. Et est aliud Satum mensura sextariorum 22. capax, quasi modius. In c. 17. Gen. v. 6. dicitur, Accelera, tria sata farinae similae commisce, et fac subcinericios panes. Bezae tria illa sata, de quibus Matthaei d. l. Ο῾μόια ἐςὶν ἡ βασιλεία τῶ οὐρανῶν ζύμῃ, ην` λαβοῦ???α γυνὴ ενέκρυψεν εῖς ἀλεόρου σάτα τρία, ἕως οὗ ἐζυμώθη ὅλον, Simile est Regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier condidit in farinae satis tribus, usque quo sermentaretur tota: Sunt unum epha, sive modii quatuor et semis. Nam addit apud Judaeos mensura fuit rerum aridarum, sesqumodium capiens, quam ter continebat epha. Sed existimo nonnullos intempestive in hac mensura philosophari. Vide eum Annot. ad N. Test.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.